Rozmiar: 15909 bajtów

- 89 -

1476. März 5.

In nomine Domini Amen. Presencia visuri auditurique uniuersi. Nos infra nominati fratres Andreas Prior, Thomas supprior, Johannes Vrbanus predicatores, Jacobus sacrista, Stanislaus condam predicator, Georgius Albertus cantores, Johannes Petrus terminarij, Andreas Korczak Ceterique omnes et singuli fratres Conventus Ratiboriensis fratrum Predicatorum, Solerter aduertentes et sincerius recognoscentes Nobilium virorum Georgij Johannis Heredum de Othmuth devotum affectum quem Conventui nostro effectualiter ostendunt in eo potissime quod prefati Nobiles condiderunt legaveruntque nomine testamenti quinquaginta florenos Hungaricales auri puri iustique ponderis in villa Boleslawyecz in districtu Carnowiensi Olomucensis diocesis, de quibus quinquaginta florenis annis perpetuis solvere tenebuntur sub censuris ecclesiasticis sine quavis dilacione profesto sancti Martini quinque florenos tollendos atque recipiendos realiter cum effectu per fratres ordinis et Conventus antedictorum, Et ut debita vicissitudo prefatis nobilibus per nos reddatur secundum ipsorum desiderium et affectum Nos eisdem Nobilibus nostrosque posteros animo deliberato et communi omnium concurrente consensu presentibus astringimus et obligamus ad tenendum legendum atque cantandum singulis septimanis in altari beate Katherine unam videlicet missam cantandam alteram vero legendam semel in septimana perpetuis temporibus pro patre et matre eorumdem. Insuper modo consimili nos obligamus omnibus quatuor temporibus vigilias novem leccionum feretro cooperto solempniter decantari cum tribus pulsibus campanarum et in crastino missam cum officio solemni defunctorum in salutem et refrigerium patris matrisque ipsorum ac aliorum pro quibus ipsi pium gerunt affectum, Necnon ecciam anniversarium dieij, quo spiritum pater et mater deo volente exalarunt. Si autem ipso die anniversarij festum beati Dominici evenerit, tum ante vel post altera die missam cum vigilijs debent solemniter decantare. Quod si videbitur negligencia per eosdem fratres fieri in uno quartali et convinci possent testibus, ipsi domini possunt eundem censum retrahere usque ad explecionem et satisfaccionem negligencie, quibus expletis prefati Nobiles memoratum censum versa vice dare reddere tenebuntur. Prior autem pro tunc existens recipere debet eosdem quinque florenos censuales, de quibus quinque florenis medietatem fratribus dare tenebitur, sibi vero pro Conuentu medietatem, et ex hac parte sua predicatori Polonorum solvere tenebitur pro quolibet quartali unum grossum. Ut ergo iuxta ipsorum iustum piumque desiderium dictorum Nobilium predictus predicator ob consolacionem et felicitatem animarum patris matrisque et suorum predecessorum singulis diebus dominicis tenebitur recommendare eviterne. Nobiles siquidem sepe fati postergatis omnibus insudare debent pro ratificacione ac confirmacione supra dicti testamenti circa dominum Episcopum Olomucensem conatibus indefessis. Proinde nos promittimus bona fide omni dolo occasione proculmotis expressatum gratanter ac devote cuncta expleri. Ut ergo eadem obligacio in retrogradum declinare non valeat, Maiori pro ratificacione munimenta nostra damus super se, Et ut predicta nostra obligacio inviolabilius sorciatur firmitatem, Sigilla nostri Conuentus et prioratus huic littere duximus apendenda. Datum in Conventu Ratiboriensi feria tercia post Invocavit quinta die mensis Marcij. Anno domini Millesimo quadricentesimo septuagesimo sexto.

Die Siegel fehlen.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów